PARAPLASMATA

PARAPLASMATA
PARAPLASMATA
Graece παραπλάσματα, dicebantur frustula ex cera, quae Critici antiqui locis dubiis, de quibus amplius quaerendum esset, aut notabilibus adfingebant: Hesych. Παραπλάσματα τὰ κηρία τὰ ἐπιτιθέμενα τοῖς ξητήμασιν εν τοῖς βιβλίοις. Et alibi, Παρεῤρυπωμένα βιβλία οἷς κηροὺς προσπλάςςομεν, πρὸς τὸ ξητῆσαί τινα, Quibus cerulas adfingimus, ad aliquid inquirendum. Sic Democritus in eo Comm. quô rerum naturalium arcana scrutabatur, iis paradoxis, quae ipse vera expertus erat, notas huiusmodi ex cera affigere solebat et annulô quidem suô signatas, qui quod χειρόκμητον diceretur, h. e. manu sculptum, hinc libro titulus Χειρόκμητα vel Χειροκμήτων: quod totum esset ex illis quaestionibus, quas ipse experimentô veras esse didicerat, et quibus propterea cerulas an nulô suô signatas adposuerat. Vide Salmas. ad Solin. p. 1100. et supra voce Chriometa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • CRITICE — in emendatione Auctorum et iudicio consistens ars, inter species Grammaricae artis nobilissima est: Unde omnium maaimarum artium scientiam complexa dicitur, a Quintiliano, l. 2. c. 1. et, l. 1. c. 4. Eius geminum munus, cuius paulo ante mentio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”